Bijlage VWO 0 tijdvak Latijn Tekstboekje VW-0-a---b
Tekst Reizen 4 0 4 0 4 0 SENECA LUCILIO SUO SALUTEM Hoc tibi soli putas accidisse et admiraris quasi rem novam quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque mentis? Animum debes mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, licet, ut ait Vergilius noster, terraeque urbesque recedant, sequentur te quocumque perveneris vitia. Hoc idem querenti cuidam Socrates ait, quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas? Premit te eadem causa quae expulit. Quid terrarum iuvare novitas potest? Quid cognitio urbium aut locorum? In irritum cedit ista iactatio. Quaeris quare te fuga ista non adiuvet? Tecum fugis. Onus animi deponendum est: non ante tibi ullus placebit locus. Talem nunc esse habitum tuum cogita qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui: bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum. Vadis huc illuc ut excutias insidens pondus quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera immota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem in quam incubuere demergunt. Quidquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis. At cum istuc exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo colloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis veneris quam quo interest, et ideo nulli loco addicere debemus animum. Cum hac persuasione vivendum est: non sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est. Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum varietatibus in quas subinde priorum taedio migras; prima enim quaeque placuisset si omnem tuam crederes. Nunc non peregrinaris sed erras et ageris ac locum ex loco mutas, cum illud quod quaeris, bene vivere, omni loco positum sit. Num quid tam turbidum fieri potest quam forum? Ibi quoque licet quiete vivere, VW-0-a---b / lees verder
4 40 4 4 4 44 4 4 4 4 si necesse sit. Sed si liceat disponere se, conspectum quoque et viciniam fori procul fugiam; nam ut loca gravia etiam firmissimam valetudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescenti sunt aliqua parum salubria. Dissentio ab his qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo colluctantur. Sapiens feret ista, non eliget, et malet in pace esse quam in pugna; non multum prodest vitia sua proiecisse, si cum alienis rixandum est. Triginta inquit tyranni Socraten circumsteterunt nec potuerunt animum eius infringere. Quid interest quot domini sint? Servitus una est; hanc qui contempsit in quanta libet turba dominantium liber est. Tempus est desinere, sed si prius portorium solvero. Initium est salutis notitia peccati. Egregie mihi hoc dixisse videtur Epicurus; nam qui peccare se nescit corrigi non vult; deprehendas te oportet antequam emendes. Quidam vitiis gloriantur: tu existimas aliquid de remedio cogitare qui mala sua virtutum loco numerant? Ideo quantum potes te ipse coargue, inquire in te; accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, novissime deprecatoris; aliquando te offende. Vale. Seneca, Epistula Tekst Canius en Pythius 4 Quod si vituperandi qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt? C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum percrebuisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis, et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum Pythius, qui esset ut VW-0-a---b / lees verder
0 4 0 4 0 argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab iis petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque quid eos facere vellet. Ad cenam tempori venit Canius; opipare a Pythio apparatum convivium, cumbarum ante oculos multitudo, pro se quisque, quod ceperat, adferebat; ante pedes Pythi pisces abiciebantur. Tum Canius quaeso, inquit, quid est hoc, Pythi? Tantumne piscium? Tantumne cumbarum? Et ille: Quid mirum? inquit. Hoc loco est Syracusis quidquid est piscium, hic aquatio, hac villa isti carere non possunt. Incensus Canius cupiditate contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa? Impetrat. Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos. Nomina facit, negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos, venit ipse mature, scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. Nullae, quod sciam, inquit ille, sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset. Stomachari Canius, sed quid faceret? Nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas; in quibus ipsis, cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus, respondebat, cum esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculente, ut ab homine perito definiendi. Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes perfidi, improbi, malitiosi. Nullum igitur eorum factum potest utile esse, cum sit tot vitiis inquinatum. Cicero, De officiis.-0 Tekst Zijn alcoholisten per definitie loslippig, of zijn er ook aan wie je best een geheim kunt toevertrouwen? Dat laatste is het geval, zo meent Seneca, en als voorbeeld daarvan beschrijft hij in onderstaande tekst Piso en Cossus, twee stadsbestuurders uit de tijd van keizer Augustus en Tiberius. L. Piso, urbis custos, ebrius, ex quo semel factus est, fuit. Maiorem noctis partem in convivio exigebat. Usque in horam sextam fere dormiebat: hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, VW-0-a---b 4 / lees verder
4 0 diligentissime administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa. Puto, quia bene illi cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum vino et madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, oppressus inexcitabili somno tolleretur. Huic tamen Tiberius multa sua manu scripsit quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat: nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est. Seneca, Epistula.4- Aantekeningen regel ex quo semel factus est vanaf zijn eerste kennismaking met alcohol regel hora sexta het middaguur regel matutinum ochtendbesteding contineor + ablativus opgenomen zijn in regel 4 et Onvertaald laten regel perdomuit Onderwerp: Piso et Tiberius en Tiberius deed hetzelfde regel - multa et suspecta et invisa een situatie vol achterdocht en haat regel Puto volgens mij illi verwijst naar Tiberius cedo aflopen fecit Onderwerp: Tiberius regel tollo wegdragen Huic verwijst naar Cossum (regel ) regel - multa quae committenda iudicabat veel dingen die, naar zijn oordeel, toevertrouwd konden worden einde VW-0-a---b / lees verder